monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 2
Alioquin superfluum est delinquenti servo post plagas velle imputare quod fecit, cum huiuscemodi correptio non tam emendatio sit, quam exprobratio. Dominus autem noster post resurrectionem secundo mittitur ad Niniven, ut qui prius quodammodo fugerat, dicens: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste , et noluerat dare panem filiorum canibus ; nunc quia illi dixerant, Crucifige, crucifige talem: Nos non habemus regem nisi Caesarem , sponte pergit ad Niniven, ut hoc praedicet post resurrectionem, quod ut praedicaret, et ante passionem ei fuerat imperatum.